- VALLIA
- I.VALLIAseu WALLIA, Gothorum in Hispania Rex, successit Sigerico, A. C. 416. Pace cum Romanis initâ, Alanos, Wandalos, et Suevos Hispaniâ, cum illis, pellere constituit. Proin Tolosâ et secundâ Aquitaniâ ab Honorio, per Constantium, acceptâ, in Galliis sedem fixit. Regnavit ann. 13. Idacius et Isidor. in Chron.II.VALLIAvulgo PRINCIPAUTE DE GALES Gallis, WALES Anglis, ZAMBRE Britannis, alias etiam Cambria dicta, pars est Occidentalis regni Angliae, antea regionem separatam faciens sub propriis Principibus (e quibus Ludwallo 30. lupos in singulos annos vectigalis locô cum imperâsset Edgarus Westsaxonum Rex, totum luporum genus in Anglia delevit) usque ad Leolinum; quô caesô, Eduardus filius primogenitus Henrici III. Regis Angliae Valliae Princeps dictus fuit, ut deinceps coeteri primogeniti Regum Angliae, Secundum divisionem Angliae, publicis instrumentis receptakkm, tertia regni pars est, sicut Angliae in specie sic dicta et Berwickum ad Twedam reliquos trientes constituunt. Divisa fuerat alias et ipsa in tres partes, nempe in Venedotiam, in Povisiam, et in Dehenbartiam; ibique fuerant alias Demetae, Ordovices, et Silures populi. Nunc autem distinguitur tota Vallia in Valliam Borealem, North Walles, et in Valliam Australem, South Walles: sub quibus sunt duodecim provinciae seu Comitatus; nempe in Vallia BOreali Comitatus Flintensis, Flintshire, Denbighensis, Denbighshire, Arvonia, Carnarvanshire, Mervinia, Merionethshire, Mongomeriensis, Mongomeryshire, et Mona insula, Anglesey: in Vallia autem Australi sunt Comitatus Ceretica, Cardiganshire, Radnoria, Radnoshire, Brechinia, Brecknockshire, Glamorgania, Glamorganshire, Maridunensis, Caermardenshire, et Penbrochiensis, Penbrockshire. Comitatus autem Monumetensis revulsus fuit a Vallia sub Henrico VIII. Rege, et Angliae additus. Vallos rebelles domuit Guilielmus Conquestor, Angliae Rex, A. C. 1091. Vide Matth. Paris. in Wilhelmo. Iohannes dein Rex regionem hanc sibi subiecit, A. C. 1214. Idem in Iohanne. Iterum rebelles incolas Eduardus I. a patre Henrico III. Walliae Princeps, vide supra, dictus, compescuit auctore rebellionis securi percussô, A. C. 1282. Polydor. l. 17. Valliae maior lognitudo a Septentrione in Meridiem est 120. mill. pass. latitudo vero maior est 80. minor autem 50. circiter, Baudrand. Valliae Comitatus sevi Shirae ex Becmanno. Herefordia Herefordshire. Radnoria Radnorshire. Brdchinia Brecknockshire. Monumethia Monmoutshire. Glamorgania Glamorganshire. Maridunum Caermardenshire. Pembrochia Pembrockshire. Ceretica Cardiganshire. Montgomeria Montgomeryshire. Mervinia Merioneshire. Arvonia Caernarvonshirs. Denbighia Denbighshire. Flintia Flintshire.Valliae urbes. Arvornia, Carnarvan Bangoria, Bangor Bellomariscus, Bewmaris. Brechinia, Brecknock. Cardiffa, Cardiffe. Ceretica, Cardigan. Denbighia, Denbigh. Harlecum, Harleck. Maridunum, Caermarden. Mons Gomericus, Montgomery. Penbrochium, Penbrock. Radnoria Radnor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.